Liber Exodus*

Caput 20: Versus 4

Non facies,etc.ORIG.Non facies tibi ipsi idolum, neque omnem similitudinem,etc. Aliud sunt idola, aliud dii. De diis enim dicit Apostolus, I Cor. 8:Si quidem sunt dii multi, et domini multi,etc. De idolis vero,quia nil est idolum in mundo;de similitudinibus autem non addidit, quia nil sunt. Hic autem dicitur:Non facies tibi idolum, neque similitudinem omnem.Aliud est ergo facere idolum, aliud similitudinem. Verbi causa, si quis in auro et argento, ligno vel lapide, faciat speciem quadrupedis, vel serpentis, vel avis, et statuat adorandum, non idolum sed similitudinem facit. Qui vero facit quod non est, speciem scilicet quam oculus non vidit, sed animus sibi fingit; ut si quis humanis membris caput canis aut arietis formet, vel in uno hominis habitu duas facies, aut humano pectori postremas partes equi aut piscis; qui hoc facit, non similitudinem, sed idolum facit: facit enim quod non est, nec habet aliquid simile sui. Ideo dicit Apostolusquia idolum nihil est in mundoI Cor. 8.. Non enim aliqua ex rebus constantibus assumitur species, sed quod mens otiosa et curiosa reperit. Similitudo vero est cum aliquid ex his quae sunt vel in coelo, vel in terra, vel in aquis formatur: sed non sicut de his quae in terra sunt vel in mari similitudinibus promptum est pronuntiare: ita etiam de coelestibus; nisi quis dicat de sole, et luna, et stellis hoc posse sentiri, quorum formas exprimit gentilitas. Sed Moses eruditus omni sapientia Aegyptiorum etiam quae apud illos erant in occultis prohibere cupiebat, sicut Hecatem aliaque daemonum formas, quae Apostolusspiritualia nequitiae in coelestibusvocat Ephes. VI; de quibus forte dicitur:Inebriatus est gladius meus in coeloIsa. 34.. His enim formis et similitudinibus invocabant daemonia ad repellenda vel vitanda mala. Sciendum tamen quia cum decreveris hoc servare mandatum, et habere unum tantum Deum et Dominum, hoc est bellum denuntiare omnibus aliis, quibus in baptismo renuntiasti, solum Deum confitens Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Sed hoc confitentes nisi toto corde diligamus Dominum Deum nostrum, tota anima, tota virtute ei adhaerentes, non sumus effecti pars Domini, sed in confinio positi illos patimur offensos quos fugimus, et ad quem fugimus, propitium non efficimus. Quibus propheta dicit:Vae duplici animoEccli. 2.. Et iterum:Usquequo claudicatis utroque pede?III Reg. 18.Ab illis ergo quasi fugaces caedimur, et a Domino nostro quasi instabiles non defendimur, unde Jer. 4:Amatores tui inimici facti sunt tibi.Multi sunt animae amatores, capti decore ejus, cum quibus meretricata est, dicens.Post amatores meos ibo qui dant mihi vinum meum,etc.Ose. 2.: hos offendit reversa ad virum priorem. Nisi ergo tota fide permaneas cum viro tuo, pro sceleribus quae commisisti suspectus es; omnes motus tuos, aspectus et incessus notat; nil ultra in te lascivum videre, nihil dissolutum vel prodigum potest. Si ergo acceptam gratiam negligis, et implicas te saecularibus negotiis, continuo immundus spiritus redit cum septem nequioribusMatth. 12., ne iterum expelli possit, et fiunt novissima pejora prioribus. Nulla ergo societas templo Dei cum idolis. Si Dei sumus, tales esse debemus in quibus habitet et inambulet Deus; unde Isa. LII:Qui portatis vasa Domini, exite et immundum nolite tangere, et ego recipiam vos,etc. Dicit ergo:Non erunt tibi dii alii praeter me.
(* Traductions européennes)